- ABRUPTIO corrigiae
- ABRUPTIO corrigiaeinter calceandum, mali apudRomanos olim ominis fuit locô, adeo ut sucepta negotia vel relinquerent penitus, vel in aliud tempus differrent: ut diserte testatur Cicer. de Divin. l. 2. c. 40. Quaesi iuseipiamus, pedis offensio nobis. et abruptio corrigiae, et sternutamenta erunt observanda. Portendere nempe omen hoc Veteres credebant, rem susceptam haud feliciter progressuram, aut sinistrô aliquô casu interturbatum iri: quemadmodum iis, quibus in itinere corrigiam calceamenti contingit abrumpi. non parvô id impedimento est itineri retardando. Unde qui sacram paginam Glossâ, quae dicitur Ordinaria, illustravit, locum illum Esaiae c. t. v. 27. Non rumpetur corrigia calceamenti eius; apposite sic interpretatur; Non impedietur in itinere Dominus: ut eum sigruficet, re nullâ retardandum, quin brevisit in hostes iracundiae suae telase, vindice dextrâ, contorturus. Et haec ratio est, eur veteres Tabellatii atque Cursores excalceati sua legantur munia obiisse, apud Stobaeum: quod idem Classiariis iniunxit Vespasianus apud Sueton. c. 8. Vide Balduinum de Cadlceo, c. 21.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.